

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 40
Cum venissent.Prius audierunt famam, post conspexerunt praesentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quae praeferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judaeorum, qui nec miraculis credunt.Et mansit ibi duos.Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus praeceptis charitatis instruatur.